Vide etiam paginam discretivam: Casus
Casus est forma mutabilis, quam vocabulum in se recipit ad indicandum munus suum grammaticum erga alia vocabula eiusdem periodi.
Lingua Gallica antiqua, exempli gratia, duos tantum casus habebat; lingua Hungarica plus quam viginti. Latina autem sex casibus de more utitur. Lingua Protoindoeuropaea usa est octo; ad illos Latinos instrumentalem addiderunt,? qui in lingua nostra in ablativo mersus est. Omnes linguae Indoeuropaeae aliquam subclassem ipsarum habent. In lingua Vasconica etiam ergativus stat.
Casus Latini, uti supra demonstratum est, sunt sex, quibus additur locativus paucis vocabulis relictus: